Evangelium Secundum Marcum*

Caput 11: Versus 8

Multi autem straverunt.Quia multi martyres se propriae carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant.HIER.Multi,etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur.Alii autem.ID.Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama.BEDA.Alii autem frondes vel ramos de arboribus caedunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et haec in via Dei ad animum auditoris venientis humili praedicatione submittunt.
(* Traductions européennes)